Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 73r --

uincula, colaphos, flagella, uulnera, fel atque acetum passus fuerat, in cruce pendens ignosci petiit | et errorem excusauit | Pater, inquit, ignosce eis, quia nesciunt quid faciunt. Talem itaque se inimicis suis exhibuit charitatis magister, quales nos, si perfecti fieri uolumus, esse debere pręcepit. Non meretur dici eius discipulus, quisquis aliter aduersus inimicum suum animatus fuerit. Ac nequid excuses, nequid causeris, non iuberis in homine amare odii crimen, sed Dei opus, hominem ipsum. Quomodo autem Deum diligis, si opus eius perire concupiscis? quam ergo graue peccatum sit hominem odisse | hinc iam speculari incipiamus, ut cum cognouerimus, quantum hoc cauendum sit, magis ad quenque amandum animo alliciamur.

De malo odii. Caput IIII

Opus Dei odit, qui hominem odit. quomodo autem potest Deum diligere, qui id quod ab illo factum est ualde bonum non diligit? Porro Deum nolle diligere, qui prior dilexit nos, quid est aliud | nisi reprobos imitari spiritus | et ab eo a quo conditus es, desciscere atque

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.