Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 72r --

nemo habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis. deinde paulo post: Hęc mando inquit uobis, ut diligatis inuicem. per hoc quod pręcipiendo replicat sępius de dilectione, maiore studio et diligentiore cura sequendam esse demonstrat. Quicquid enim magis persuadere cupimus, hoc crebrius auditorum auribus inculcamus. Maximam autem charitatem illam esse dixit, quę ne uitę quidem nostrę parcere nos hortatur, dum consultum uolumus proximorum saluti. Et certe pręferendum est cuiusque hominis animę perenne bonum caduco et transitorio uitę nostrę bono. exempli gratia: sęuiente in christianos persecutione aliquis tormentorum necis-que metu uidetur Christum negaturus; tunc tu debes animum eius in spem uitę melioris errigere | nec pati, ut te tacente et mortis uitante periculum ille separetur a Christo | iungatur-que diabolo | et in ęternum pereat. Mori tibi multo magis expedit, ne frater tuus in Tartarum corruat | quam uiuere | et ei in tanto animę periculo fluctuanti non succurrisse. Quod nisi ita affectus erga proximum tuum fueris, pręceptum (ut ego reor) non implesti charitatis. Quomodo enim alterum diligis sicut teipsum, si tibi parcis | et illum perire permittis? cum pręsertim patiendo pro Domino et te et illum saluare possis | et una cum illo ad martyrii coronam peruenire? Dominus pro seruis passus est, et tu pro fratre tuo pati recusas? apostoli-que sententię resistis dicentis: [ERROR: no reftable :] Petri epistula I ca. II Christus pro uobis passus est, nobis relinquens exemplum, ut sequamur uestigia eius. Sed memento quia sicut dictum est | nullam esse maiorem charitatem erga proximum | quam pro illo animam, id est, uitam istam ponere, ita maioris charitatis maius esse meritum | et apud dilectionis remuneratorem Deum excellentius pręmium. Vnde Saluator noster notum esse uolens, quare mulieri peccatrici multa dimisisset peccata,

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.