Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 429 --

ipsum confitentem, ut ceteris pręesset dignum reddidit. Sunt et alia in Euangelio amoris eius argumenta, quę consulto prętereo, ne prolixior sim. Illud tantum commemorabimus, quod ei cum aliis fuit commune. Omnes quippe apostoli omnibus quę habebant relictis secuti sunt Dominum, magis eligentes in paupertate cum Christo uiuere | quam in diuitiis cum hoc mundo | et persecutiones et uerbera et necem cum illo sustinere | quam cum terrę regibus honorari, cum semel gustassent, quam suauis | quam dulcis est Dominus animę quęrenti eum. [ERROR: no reftable :] Sanctę mulieres. Sed nec mulierum illarum modica charitas fuit, quę cum animo tum corpore eum secutę de propriis facultatibus (ut euangelista ait) ministrabant ei. [ERROR: no reftable :] Mar. xv. et sicut egentem sua ope sustentabant, ita in patibulo pendenti lachrymas lamenta-que obtulerunt | sepultum quoque cum aromatibus quęsierunt, nihil omittentes quod singularis erga amatum dilectio uidebatur exigere. Nec solum officiosas uerum etiam audaces amor fecerat. [ERROR: no reftable :] Matth. 28. Profectę enim ut corpus ungerent in sepultura, neque noctis tenebras | neque sepulchri custodes timuerunt. Quod si hę ut in sepulchro tunc iacentem honorarent, omne contempserunt periculum. quantum culpandi sunt illi, qui dum aliquid tale metuunt, iam in cęlo regnantem offendere non formidant? [ERROR: no reftable :]Ioseph [ERROR: no reftable :] Matth. 27. Eandem animi magnitudinem pro eius amore pręstitit Ioseph, qui de sepeliendo corpore anxius | non est ueritus illud a Pilato poscere | et concessum tollere | et sindone inuolutum in nouo condere monumento. [ERROR: no reftable :]Nicodemus. Hunc in amore audacia, Nicodemum commendat liberalitas. Mixturam ad corpus ungendum myrrhę et aloes attulisse fertur, quasi libras centum. Non pepercit impensę, dum suo erga Dominum satisfacere nititur affectui. Hi ergo cum in finem usque Christum suum dilexissent, ostenderunt perseuerantia opus esse in amando. [ERROR: no reftable :] Io. xx. Perseuerauit Maria ad monumentum plorans, et prima resurgentis Domini gloriam uidere meruit | et quia proposuerat, nisi inuento dilecti corpore inde non recedere, digna fuit cum reuiuiscente prius quam cęteri colloqui | et tam admirandę eius resurrectionis

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.