Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 71r -- negabo.
Tametsi pręstare nequiuerit quod promiserat,
promisit tamen tanquam pręstiturus .
et certe pręstitisset ,
si non suę imbecillitati,
sed Dei uirtuti confidens promisisset.
Quando pręterea Christo Domino seruis suis pedes lauanti,
indignum ratus ut Dei filius ad tantam descenderet humilitatem,
respondit:
Non lauabis mihi pedes in eternum.
Postquam tamen audiuit |
se non habiturum partem cum illo,
nisi ab eodem se lauari permitteret,
continuo mutata sententia:
Domine, inquit, non tantum pedes,
sed et manus et caput.
usque adeo expauit,
ne ab eo separaretur,
quem totis animi affectibus diligebat.
Quando etiam stans pro Domino solus aduersus armatam cohortem strinxit gladium |
percussit-que principis seruum,
plures forsitan percussurus donec inter multorum arma et ipse
concideret,
nisi furentis animum eiusdem Domini iussa repressissent.
Post resurrectionem quoque eius gloriosam,
cum de naui illum in littore stantem agnouisset,
non expectauit donec remigando ad terram perueniret,
sed omnis morę impatiens misit se in mare uado-que pręcurrens primus
omnium illi se coniunxit.
Cęteri enim post eum nauigio applicuisse dicuntur.
Et quoniam semper pręcipui erga Dominum suum
amoris ardore flagrauit,
dignus iudicatus est,
cui cura Dominici gregis committeretur.
[ERROR: no reftable :]
Io. xxi
Atque ut charitatis merito id sibi tribui intelligeret,
interrogatur a Domino an ipsum amaret,
et affirmanti statim dicitur,
ut eius quem se amare confessus est,
oues custodiret |
ecclesiastici-que pastoris officio fungeretur.
Ter rogatus |
ter se eum quem negauerat,
diligere respondit.
et trina charitatis confessio trinę negationis crimen deleuit |
atque
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
|