Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 427 --

teipsum. In his duobus mandatis uniuersa Lex pendet et prophetę. Maxima igitur charitas est, quam Deo debemus; huic propinqua, qua homines prosequendi sunt. Deum ex toto corde tunc diligimus, cum nihil eius dilectioni ęquamus, sed quęcunque nobis chara sunt, secundo loco habemus. quod nisi pręstabimus, Deo frui non poterimus. Ait enim: [ERROR: no reftable :] Matth. x. Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus. et qui amat filium aut filiam plus quam me | non est me dignus. Ex tota autem anima Deum diligimus, cum ne uitę quidem nostrę parcimus, dum ei obsequimur, nihil timendo eos, qui corpus occidunt, sed illum potius, qui et corpus et animam potest mittere in gehennam. cum ipse dicat: [ERROR: no reftable :] Matth. x. Qui perdiderit animam suam propter me, inueniet eam. Hoc quidem sancti pręstiterunt martyres, qui temporalem uitam pro Christo offerentes | accipere meruerunt ęternam. Ex tota uero mente Deum diligimus, quando fide certissima, quicquid de Deo sancta sentit Ecclesia complectimur | et cuncta quę uel animo uoluimus | uel opere implemus, ad ipsius cultum atque honorem dirigimus. nec quicquam omittimus, quantum in nobis est, quod ad eius dilectionem referri possit. Diligamus ergo Dominum Deum nostrum toto corde , nequid illo charius habeamus; tota anima ne pro illius nomine corporis tormenta mortem-que ipsam, si casus inciderit, quicquam formidemus; tota mente, ut omnis nostra cogitatio omnis-que actio ad unum finem tendant, placendi uidelicet Deo | eius-que conspectu perpetuo perenniter-que fruendi. [ERROR: no reftable :] Luc. 13 Super hoc triplici proposito fundata charitas non inepte fortasse sub illo contineri uidetur fermento, quod acceptum mulier, id est anima Deo dedita abscondit in farinę satis tribus. hoc est, in corde, in anima, in mente. donec fermentetur totum. donec ipsa tota in charitatem conuersa, et quod fide tenebat | et quod spe pręstolabatur, hoc in Deo, quem super omnia dilexit atque coluit, iam possideat | et bono incommutabili quod possederit, feliciter perfruatur. [ERROR: no reftable :]Petrus Isto charitatis genere dilexit Christum suum Petrus, quando concupiuit cum illo habitare in monte, quando uiso Iesu super aquas ambulante

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.