Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 434 --

mendacium, pro antidoto uenenum. Quo autem facilius illos declines, audi Dominum dicentem: [ERROR: no reftable :] Matth 7 Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Aut enim terrenarum rerum studiosi cęlestia contemnunt | ociosi-que in foro negociantur, et in uinea Domini operari nolunt. [ERROR: no reftable :] Matth. aut uoluptatibus et impudicicię seruiunt | porcis illis similes, qui receptis intra se immundicię spiritibus in profundum maris pręcipites iere. Aut auaritię student | cum Iuda uendentes Dominum | et cum custodibus accepta pecunia negantes eius resurrectionem. aut de omnibus dubii atque animo suspensi nihil affirmare audent. quibus dicitur: [ERROR: no reftable :] Mar4 Quare timidi estis? Necdum habetis fidem? aut procaces sunt | ut illi qui prętereuntes Christum in cruce pendentem blasphemabant. aut iniqui et in omne scelus proni, Sathanę primogeniti, quibus dicere possis: Vos ex patre diabolo estis. aut prorsus in errore ita obdurati, ut nec ratione | nec autoritate | nec miraculis moueantur, facti lapides, in quibus semen uerbi Dei arescit, et spinę in quibus pręfocatur, et uia in qua conculcatur. quibus Dominus ait: [ERROR: no reftable :] Io3 Quod scimus loquimur, et quod uidimus testamur, et testamentum nostrum non accipitis. Hi sunt qui lapides cordis sui tollunt, ut his obstinationis telis Christum repellant | et ipse abscondit se, nequando ueritatem agnoscant, qui mendacio iam occalluerunt. quibus si ipse sua uoce dixerit: Ego sum, retrorsum abibunt | et in eodem corruent luto uitiorum, quo tam nequiter infecti sunt. Et quoniam obcęcauit eos ipsa animi malignitas, cum etiam ab aliquo fideli doctore quę uera sunt audierint, non satis intelligunt, et tenebris repleti lucis disciplinam suscipere nequeunt. In tenebris ergo et in umbra mortis sedent | et diligunt magis tenebras quam lucem. quibus ait Dominus: [ERROR: no reftable :] Io 13 quęritis me, et non inuenietis. Quęrentes quippe eum in Scripturis, dum sanę intelligentię sensum peruertunt, minime ipsum inueniunt | terrenarum-que rerum impediti curis cęlestia capere nequeunt. mundum-que magis quam mundi dominum diligentes | non iam mundani, sed mundus appellantur . Domino ita de illis ad Patrem dicente:

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.