Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
miserorum necessitati succurrant |
et stipendia quoque militibus ministrent,
qui pro religione,
pro fide,
pro iustitia contra infideles decertant.
Ecclesię igitur bona pauperum sunt,
quorum sacerdos non possessor,
pręter uitę necessaria,
sed dispensator est.
Qui autem dispensat,
fideliter dispenset |
et audiat Apostolum dicentem:
Habentes alimenta et quibus tegimur ,
his contenti simus.
nam qui uolunt diuites fieri,
incidunt in tentationem et in laqueum diaboli et desyderia multa
inutilia et nociua,
quę mergunt homines in interitum et in perditionem.
radix enim omnium malorum est cupiditas.
quam quidam appetentes errauerunt a fide et inseruerunt se doloribus
multis.
Tu autem, o homo Dei, hęc fuge!
Vade porro
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.