Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 694 --

miserorum necessitati succurrant | et stipendia quoque militibus ministrent, qui pro religione, pro fide, pro iustitia contra infideles decertant. Ecclesię igitur bona pauperum sunt, quorum sacerdos non possessor, pręter uitę necessaria, sed dispensator est. Qui autem dispensat, fideliter dispenset | et audiat Apostolum dicentem: Habentes alimenta et quibus tegimur , his contenti simus. nam qui uolunt diuites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli et desyderia multa inutilia et nociua, quę mergunt homines in interitum et in perditionem. radix enim omnium malorum est cupiditas. quam quidam appetentes errauerunt a fide et inseruerunt se doloribus multis. Tu autem, o homo Dei, hęc fuge! Ad Timotheum enim scribebat. Qui enim talia non fugiunt, sed augendi peculii cupidine ducuntur, non homines Dei sunt, sed Mammonę serui. Homo Dei est qui cum Christo pauper est, ut in Christo diues sit.

De diuitiarum malo et paupertatis bono. Caput XXIX

Vidit et Salomon quantum periculi in diuitiis esset, et precatus est Deum dicens: [ERROR: no reftable :] Prover XXX Mendicitatem et diuitias ne dederis mihi | tribue tantum uictui meo necessaria, ne forte satiatus illiciar ad negandum et dicam: quis est Dominus? aut egestate

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.