Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 692 --

infirmata sit dextera Excelsi | et eam Ecclesiam, quam labore pauperum fundauit et auxit, pręsidio pauperum tueri nequeat? seruare non possit? Dicant igitur, cum populus Christianus multo grauiores persecutiones pateretur | quam modo patitur, quis tunc antistitum eius diues erat? quis arma tractabat? quis uim uiribus repellebat? Cędebantur quidem Christiani, sed Christi religio perire non poterat. Quin immo quanto magis infideles tyranni sęuiebant, tanto mirabilius credentium numerus augebatur. Creuit ergo Christi Ecclesia non diuitiis, non potentia hominum defensa, sed sola ui diuina protecta | et nunc seruari non poterit, nisi opulenti fuerint | nisi locupletes atque potentes extiterint | qui ei pręsunt? Quid est autem quod Propheta clamat: [ERROR: no reftable :] ps. 34 Omnia ossa mea dicent: Domine quis similis tui ? erripiens inopem de manu fortiorum, egenum et pauperem a diripientibus eum? Igitur non in pecunia, non in uiribus potentię humanę, sed in Domino confidite! Quod si ei seruiendo perituras opes, ut debetis, contempseritis, omnibus inimicis uestris fortiores eritis | illo qui omnia potest, protegente ac tuente . Si uobis curę erit | continentius uiuere, mandata Dei perficere, Ecclesię opes non in uestrum usum conuertere, sed indigentibus distribuere, aut defendet uos Dominus ab infidelium uiolentia | aut non defendet. si defendet, tuti eritis. si non defendet, per patientiam martyrii a Domino coronabimini. et Ecclesia Dei gloriosius ędificabitur in cęlo | quam permanet in terris . Neque enim lapidei parietes isti | uel prędia | uel urbes | uel prouincię | uel regna | Ecclesia Dei sunt, sed ipsa Christum credentium atque confitentium congregatio. Quę cum de terra tollitur, in cęlum transfertur. ut quę inter mundi turbines fideliter militauit, iam supra mundum secura triumphet | et omni terrena potestate sublimior dicat: [ERROR: no reftable :] ps. 53 Super inimicos meos despexit oculus meus.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.