Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 690 --

De pavpertate colenda. Caput XXVII

Sed gratiam istam accipere non merentur mundi diuitiarum-que amatores. Vt igitur et sanctorum uirorum consortio digni simus | et ipsos imitandi donetur nobis facultas, uictu tantum necessario contenti Christo seruiamus. Magni animi est caduca contemnere | et ea quę stabilia ęterna-que sunt sectari. Si Christi discipuli fieri cupimus, meminerimus quod non de diuitum turba sibi discipulos elegit Dominus, sed de pauperum grege et egenorum. Petrus, Andreas, Ioannes, Iacobus | piscatione uictum sibi quęrebant. relictis retibus et naui secuti sunt Christum. Ex his postea Petrus cum Ioanne cuidam claudo elemosinam petenti respondit: [ERROR: no reftable :] Act. 3 Aurum et argentum non est mihi, quod autem habeo hoc tibi do | In nomine Iesu Christi surge et ambula! Quis diuitum talem elemosinam dare unquam potuit, qualem tunc hi pauperculi dedere, ut claudus qui baiulabatur, statim ambularet? Denique de ipsa apostolorum inopia, quod Euangelia testantur, olim in prophetis fuit prędictum. ut illud plurimi faciendum scias, de quo neque noui scriptores | neque ueteres tacuerunt | In Esaia legitur: [ERROR: no reftable :] XXXIX Pauperes homines in sancto Israhel exultabunt, sanctificabunt sanctum Iacob | et Deum Israhel prędicabunt. In Sophonia ad Hierusalem loquitur Dominus: [ERROR: no reftable :] III Derelinquam in medio tui

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.