Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 688 --

omnes qui operamini iniquitatem. declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei. Nisi enim a turba hominum semoti fuerimus, libere Deum contemplari nequimus. quanto magis impedimento erunt iniqui, si ab iis non fugerimus! Quorum consuetudini idem propheta se penitus renunciasse gloriatur, cum ait: [ERROR: no reftable :] Ps. 118 Non sedi cum concilio uanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo. odiui ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo. Ita ergo hominibus utendum est | ut pomis. donec recentia et integra permanent, grata sunt | et gustui seruantur; cum autem corrupta et marcida fuerint, proiiciuntur, quia neque gustum delectare queunt | neque odoratum. Propheta igitur malorum consortio refutato, quos aditurus, cum quibus consessurus sit, continuo declarat dicens: Lauabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine. Quid est istud? nisi quod idem pręcipit et ait: [ERROR: no reftable :] Ps. 17 Cum sancto sanctus eris, et cum innocente innocens eris, et cum electo electus eris, et cum peruerso peruerteris. Inter innocentes autem manus lauare | est eos imitando iustitię operationibus exerceri. Altare autem Domini circumdat, qui sacramenta eius alta mente contemplatur | et cęlestium meditationum fruitur iocunditate. Sed nisi cum magis discedere curaueris ab Herode | et illos comitari, illis adhęrere studueris, quorum uitę splendor et sanctimonię claritudo tibi dux esse poterit usque ad Christum, neque manus digne lauare | neque altare Domini commode poteris amplecti. Audi ipsum ad discipulos dicentem: [ERROR: no reftable :] Matth. X In quamcunque ciuitatem | aut castellum intraueritis, interrogate quis in ea dignus sit, et ibi manete donec exeatis.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.