Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 687 --

cum illo manendo inquineris, ne illum frustra docendo operam perdas, ne illi adhęrendo Deum offendas. Mulierum etiam conuersatio castitatis professis est uitanda. dicente in Prouerbiis Salomone: [ERROR: no reftable :] Proverb. V Longe fac ab ea uiam tuam, et ne appropinques foribus domus eius! Quod si multi aspectu illius, multi colloquio semel inito, multi ipsa uisę formę cogitatione irretiti sunt, nonne maius periculum imminet, ubi propius assidetur, frequentius uerba miscentur, ubi ridenti arridetur, ubi crebra congressio mutuę quoque tactionis fecit licentiam? de hoc plenius suo loco disseremus. restat uidendum cum ab his discesserimus, ad quos accedere, cum quibus nos frequentes esse nobis proderit.

De consortio habendo. Caput XXVI

Si forte ille, quo diu familiater usus es, a uia uirtutis declinauit, retrorsum abiit | et sępe admonitus redire noluerit, dimitte eum | et membrum quod te scandalizat, abscide atque a te proiice. Melius enim tibi est sine illo ingredi regnum Dei | quam cum illo mitti in gehennam. Dimitte igitur mortuos sepelire mortuos suos, tu Christum qui uita est, sequere, ut uiuas et eternę mortis expers efficiare. Quod si adhuc illi se ultro ingerunt tibi, tu auersus cum psalmista exclama: [ERROR: no reftable :] Ps. VI Discedite a me

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.