Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 685 --

ad Belial? aut quę pars fideli cum infideli? qui autem conuentus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei uiui. Et ad Titum scribens ait: Hereticum hominem post unam et secundam correptionem deuita, sciens quia subuersus est qui eiusmodi est, et delinquit, cum sit proprio iudicio condemnatus. Eiusdem sententię est, quia et eiusdem spiritus Ioannes apostolus cum dicat: Siquis uenit ad uos | et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum | nec Aue ei dixeritis. qui enim dicit illi Aue, communicat operibus eius malignis. Quod si salutare quoque illos quibus nulla debetur salus, nefarium sit, quanto magis in consortium recipere? Cauenda est igitur infidelium hominum conuersatio, maxime eorum qui ita auersi sunt, ut nulla supersit spes futurę illorum conuersionis, et hoc apostolorum ipsorum exemplo, qui cum uidissent incredulos Iudeos Christum nolle recipere, ab eis discedentes aliis euangelizare Dei uerbum coepere. Itaque ne perfectis quidem conuenit ad obstinatos accessio, cum ne in docendo operam perdant, tum ne molliter blande-que alloquendo fauere illorum errori uideantur. Non minus declinandi sunt, qui in flagitiis obduruerunt. [ERROR: no reftable :] Matth. 18 Peccantem, inquit Dominus, corripe inter te et ipsum. si te non audierit adhibe alium. si neque illum audierit, dic Ecclesię. si neque Ecclesiam audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus! Pro infideli ergo habeatur, quem peccasse omnino non poenitet | qui-que nulla correptione ad emendandum flectitur. Quod si cum tali conuersari te delectauerit, mores quoque diligere incipias necesse est. Alioquin ipsa uitę diuersitas cito uestram dirimet societatem | et ubi dissimilis intercesserit uoluntas, conuictus concors esse non poterit. [ERROR: no reftable :] XXII In Prouerbiis dicitur: Noli esse amicus homini iracundo | neque ambules cum uiro furioso, ne forte discas semitas eius | et sumas scandalum animę tuę. non hoc pręcipitur, ne bene illi optes | et si poteris, facias, sed ne illo familiariter utaris. Iracundus enim is est, qui facile ac leuissima de causa irascitur. Est autem difficile semper

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.