Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 433 --

distantiam fidelis et infidelis demonstrat. dicente Domino: [ERROR: no reftable :] Matth13 Colligite primum zizania | et alligate in fasciculos ad comburendum. triticum autem congregate in oreum meum. Alteri ergo in ignem proiicientur, alteri ad usum Domini in thesauris cęlestibus translati seruabuntur. Quamobrem de nobis solicitus Saluator noster, ut hereticorum doctrinam deuitemus hortatur et ait | [ERROR: no reftable :] Matth16 cauete a fermento phariseorum et sadduceorum! Parum enim fermenti (ut Apostolus inquit) totam massam corrumpit. Idem rursum ait: [ERROR: no reftable :] Mar13 Videte ne quis uos seducat. Multi enim uenient in nomine meo | dicentes quia ego sum, et multos seducent. Cum hęreticis igitur et bonarum mentium seductoribus perniciosa est conuersatio. [ERROR: no reftable :] Mar14 Si quos ergo diuinitati Christi derogare uideris, eos non Christianos esse existima, sed Antichristos, non minus execrandos illis, qui in domo Caiphę in eum spuere et faciem eius uelare | qui-que caput ipsius et spinis compungere | et harundine ausi sunt uerberare. Nam Christi caput Deus, Christus autem caput nostrum est. Rursum siquem circa humanitatem eius errare senseris, eum sic existima, quasi qui ipsum uestibus exuat et nudum extentum-que affigere cruci non dubitet. [ERROR: no reftable :]heretici. Talis Manicheorum fuit impietas, qui Christum non ex Virgine natum dicebant, sed tantummodo in phantasmate uisum. Horum profecto et his similium fugiendum est consortium. Sunt enim in pellibus ouium lupi rapaces, dum simulatione credulitatis fidelibus insidiantur. Sunt abominatio desolationis stans in loco sancto. Fingunt enim se cum Ecclesia Christi sentire, et tamen malignę argumentationis

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.