Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 681 --

ipsum quem peccando offendimus, poenitendo placamus. Porro cum etiam inimicis nos benefacere bene-que optare iuberet, hoc prior ipse pręstitit, illis a quibus conuitia, uincula, flagella, colaphos, uerbera, spinas, clauos, fel atque acetum inique passus fuerat, ignosci postulans | et sęuitiam illorum sui ignoratione excusans, ut postea cognita ueritate locum haberent poenitentię | et non perirent. Non est itaque Christi discipulus, qui bonum pro malo nescit reddere | et pro inimicis quoque suis Deum deprecari. [ERROR: no reftable :] Prędicatio Eiusdem Domini exemplo discamus | non nostrę tantum saluti, sed etiam aliorum prospicere, uitę disciplinis eos imbuendo | et exhortationibus piis, ut ad uirtutis uiam dirigantur solicitando. Circuibat ille totam Iudeam, totam Galileam | per castella et uicos | docens ignaros | et uerbo curans ęgrotos, ut corpore simul et animo saluos redderet. Pręcepta dedit discipulis in monte, in planitie plebi, ut discas altiores mysteriorum sensus illis qui magis capacis ingenii sunt prędicare. simplices uero simplicibus uitę pręceptis instruere. Ac ne forte precii alicuius gratia id agas, sed affectu salutis eorum quos doces: Gratis accepistis inquit, gratis date. Accipere tamen ab offerentibus quantum uictui necessario satis sit, si indigueris, ne nefas putares ait: Dignus est operarius mercede sua. Mercede uidelicet quę inopię succurrat, non quę luxuriam paret. Porro sicut ipse docuerat, ita discipulis suis prędicationis officium imposuit dicens: Euntes docete omnes gentes | seruare omnia quęcunque mandaui uobis. Optimi itaque Christi imitatores illi sunt, qui faciendis ad populum bene beate-que uiuendi sermonibus operam impendunt | et quod alios docent, ipsi pręstant, ne bonum quod uerbo ędificant, morum dissimilitudine destruant. [ERROR: no reftable :] Castitas Cęlebs pręterea et castus sit oportet Christi discipulus. Virgo est | et de Virgine genitus | et a uirgine baptizatus, quem sequeris. ut-que quanti sit apud ipsum uirginitas scias , de Ioanne apostolo quia uirgo erat, in Euangelio dicitur: Discipulus ille quem diligebat

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.