Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 680 --

pauper est, cum Christo diues erit in cęlo. Gloria enim et diuitię in domo eius. [ERROR: no reftable :] Parsimonia Victu quoque modico ac tenui, et qui corpus tantum sustentet contentus erit, qui Christum imitabitur. Per dies quadraginta ille neque comedit neque bibit, postea (ut euangelista ait) esuriit. et tunc quidem diaboli maligna tentamenta uicisse describitur, ut noscamus ieiunio et esuritione opus esse, si carnis illecebras demonum-que captiones cupimus superare. Ante mensam gratias agit, post mensam hymnum dicit. ut semper Deum laudemus, cuius donum est | et cibus quo uescimur, et uita qua uiuimus. Panes ordeaceos habebat cum pauit turbam. aquam ad bibendum a Samaritana muliere petiit, ne rudes fastidiamus cibos | neque uina delicatiora exquiramus. Carnem nisi in Paschate non comedit. minutis pisciculis usus est. Erubescant qui paupertatem professi diuitum dapibus delectantur. Ne autem uilia contemnamus alimenta, fel et acetum in cruce positus gustauit. Denique beatos dicit esse esurientes, quoniam saturabuntur. et e contrario: Vę uobis inquit | qui saturati estis, quia esurietis. [ERROR: no reftable :] Charitas Nunc tandem ad charitatis conuertamur documenta. Pro hominum salute de cęlo in terram descendit. Deus homo factus est. Labores, uigilias, supplicia pro nobis tolerauit, pro nobis mortuus est, pro nobis ad inferos descendit, pro nobis resurrexit, pro nobis in cęlum ascendit. Postremo nihil uel dixit uel fecit, quod non eo spectaret, ut ęterna nobis donaretur beatitudo. Mattheum de publicano apostolum, Petrum de negatore cęlestis regni clauicularium, Paulum de persecutore fidei fecit propugnatorem. Mulieri peccatrici peccata dimisit. et: Non ueni inquit uocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam. denique pastor bonus animam suam posuit pro ouibus suis. et quos dilexit, usque in

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.