Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 65r --

gentiles in errore obstinatos | et fideles fidem opere destruentes. Quod ergo non quęsierit gloriam suam ad humanitatem pertinet, quod autem quęsierit et iudicarit, ad diuinitatem refertur. Quanuis enim humanitas et diuinitas una persona Christi sit, sępe tamen et dicere aliquid et facere illi placuit, quod non erat utrique naturę commune. ut per ea quę hominis sunt, hominem agnosceremus, et quę Dei Deum. Nam in Christo uel hominem sine Deo | uel Deum sine homine confiteri | hereticorum impietas est. Cum igitur dixit se gloriam suam non quęrere, nobis insinuauit, ne hominum plausus laudationes-que uenemur, sed in omnibus ut Deus laudetur curemus. Qui enim ab hominibus gloriam quęrunt, gloriam ueram ac stabilem, quę a Deo est, accipere non merentur. [ERROR: no reftable :] Paupertas Ad hęc obseruandę paupertatis Domini exempla nobis abunde suggeruntur. De Virgine paupercula nasciturus | non habuit locum in diuersorio. editur in stabulo, reclinatur in pręsepio. Iam in ętate adulta | nihil se habere confitetur et ait: [ERROR: no reftable :] Matth. VIII Vulpes foueas habent | et uolucres cęli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet . [ERROR: no reftable :] Matth. XVII Et cum portorium exigeretur, non fuit soluendo, donec piscis captus in ore didrachmam attulit, qua ipse satisfecit. Bestiis imperabat | et inter pauperes censeri uolebat. Per domos alienas discurrens hospitabatur, quia suam non habuit. mulierum comitantium elemosinis alebatur. in cruce nudus pependit. mortuus etiam aliena inuolutus est sindone, alieno conditus sepulchro. [ERROR: no reftable :] Luc. 9 Beatos uocat pauperes. et apostolis nequid ferrent in uia pręcipit : non uirgam, non peram, non panem. Prohibuit eis calciamenta, prohibuit duas tunicas. et: [ERROR: no reftable :] Matth. VI Nolite inquit soliciti esse, quid manducetis | aut quid bibatis | aut quid induamini. quęrite primum regnum Dei, et hęc omnia apponentur uobis. Qui ergo propter Christum in terra

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.