Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 676 --

uictorem demones timebunt, angeli comitabuntur et custodient. Veruntamen non semel aut pluries uicisse proderit; usque in finem uitę producenda uictoria est, ut tandem a Domino mereamur audire: [ERROR: no reftable :] Luc. XXII Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis | et ego dispono uobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo. Non est autem esca neque potus regnum Dei. edemus ergo et bibemus non corporalia sed spiritalia alimenta, diuini conspectus perennem et nunquam defuturam dulcedinem | ineffabilis-que claritatis gloriam. Et hęc quidem erit militię nostrę merces, si modo uictores et non uicti de isto certaminis campo, in quo nunc positi sumus, decesserimus.

Qvod oportet nos conformari Christo. Caput XXIV

Atque is demum et uitia calcabit | et uirtute proficiet, qui quotidie Christi Domini gesta considerabit | et per eius uestigia ingrediens ipsi quam proxime accedere contendet. Exemplum, inquit, dedi uobis, ut quemadmodum ego feci, ita et uos faciatis. [ERROR: no reftable :] Humilitas Primum igitur in omnibus humilitatem seruemus. Hic enim qui Dei filius erat, dignatus est fieri hominis filius, qui Deus erat factus est homo. In Bethleem

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.