Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 432 --

intentius perseuerent fortius-que stabiliantur. [ERROR: no reftable :] Mar16 Qui non crediderit inquit, condemnabitur; ne uidelicet bona consequatur fidelibus promissa, sed poena infidelibus proposita puniatur. Poenę autem uel maxima pars erit meminisse ęternę beatitudinis quam amiserunt | minas Domini contemnendo dicentis: [ERROR: no reftable :] Luc9 Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum uenerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum. et iterum: [ERROR: no reftable :] Luc12 Qui negauerit me inquit coram hominibus, negabitur coram angelis Dei. Hoc ipsum est, quod de illis qui inuitati uenire neglexerant dixit: [ERROR: no reftable :] Luc14 Nemo uirorum illorum qui uocati sunt gustabunt coenam meam. Et cum summi boni participes esse nullo modo possunt increduli, additur dolori cumulus, quod continuo post uitę huius finem summum malum subire cogantur. [ERROR: no reftable :] Matth22 Hoc quoque tibi indicat ille in Euangelio, qui non habens uestem nuptialem, idest fidei lauacro carens non solum propellitur e conuiuio, sed etiam ligatis manibus ac pedibus in tenebras mittitur exteriores | [ERROR: no reftable :] Luc17 veh etiam illi dicitur, quo fidei aduersante fideli alicui scandalum oritur, et melius cum ipso actum iri, si molari lapide ad collum alligato in mare proiiciatur. Etenim remissior poena eum manet, qui per incredulitatem se solum perdit | et peruersa suasione alios non inquinat. Quamuis autem leuius crucietur, ęternę tamen morti, sicut et illi, qui alienę subuersionis autores sunt, obnoxius est. Si non credideritis inquit, quia ego sum, in peccato uestro moriemini. Quid sit ita mori, Ioannes in Apocalypsi ostendit dicens: [ERROR: no reftable :] Apoc21 timidis et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et ueneficis et idolatris et omnibus mendacibus | pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda. Qui ergo in peccato incredulitatis moriuntur, inferni ardoribus traditi sunt. Hoc ut magis manifestum faceret Dominus ait: [ERROR: no reftable :] Io15 Siquis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes; et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Tritici pręterea et zizaniorum parabola

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.