Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 668 --

Condelector, inquit, legi Dei secundum interiorem hominem, uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meę et captiuantem me in lege peccati, quę est in membris meis. Infelix ego homo | quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. igitur ego ipse mente seruio legi Dei, carne autem legi peccati. . [ERROR: no reftable :] Quare caro aduersatur spiritui. Quęris quare contrarię inter se uoluntatis sint | spiritus et caro? quia caro ex Adam qui peccauit propagata est, animam uero et spiritum non ab Adam, sed a Deo accepimus. Iccirco spiritus expetit ea quę Deo placent, caro autem magis illa concupiscit, quę ipsam delectant, et ad peccandum est prona, quia traducitur de peccato. tanta-que eius uis est aduersus spiritum, ut luctanti repugnare spiritus ipse per se non sufficeret, nisi uirtus diuina quę illum creat | et creando infundit | et infusum conseruat, etiam periclitantem adiuuaret. Quis me liberabit, inquit Apostolus, de corpore mortis huius? hoc est de corpore, in quo primi parentes nostri cum non obedissent Deo mortui sunt. respondet et ait: Gratia Dei per Iesum Christum. Nos igitur in Christum credentes | a carnis uiolentia non nostrę uires, sed diuina liberat gratia. Quanuis autem ab Adę maledictione tunc absoluimur cum in Christo per baptismum regeneramur, manet tamen in nobis fomes peccati, ut ii qui Christi sunt, in certamine suę carnis probentur. et qui uicerint, eo ascendant, ubi ęternę pacis ineffabili bono perfruantur. Hac tanta ergo proposita mercede constanter pugnemus | et omnes perniciosę cupidinis ictus perseueranti conseruandę innocentię studio irritemus. Quod si et a bestiis et ab hominibus et ab omni prorsus periculo nos defendimus ac tuemur, ne uitam istam breuissimam ac miseriarum plenam amittamus, quanto acrius improbis pręsentium uoluptatum appetitionibus renitendum est | pro uita illa felicissima et immortali, quam talium appetitionum uictoribus in mercedem tribui certissimum est.



Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.