Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 664 --

Domini nostri mandatis nunquam discedemus. Omnem igitur uincendi spem in Deo collocemus. et quoties uincimus, ei soli uictorię gloriam dedicemus, ei gratias agamus | dicamus-que cum psalmista: [ERROR: no reftable :] ps. 88 Tu humiliasti sicut uulneratum superbum, in brachio uirtutis tuę dispersisti inimicos tuos.

Qvomodo vincitvr tentatio Caput XIX

Inuidia diaboli mors introierat in orbem terrarum, sed hac morte per Christum liberati sumus | et ad uitam, quam propter pręuaricationem primorum parentum amiseramus, reuocati. Gaudebat inuidus ille sanctissimos etiam uiros in infernum descendere | et quasi uictor, quia primos uicerat, de omnibus triumphare. Sed gaudium istud uersum est in luctum. Ligauit fortem fortior Dominus | et domum eius intrauit | et uasa eius diripuit, suo aduentu absoluens illos qui in carcere uincti tenebantur, de tenebris transferens in lucem. Quin etiam uulgata Euangelii ueritate regnum mundi erripuit diabolo, quo magis ille doleret | ne in gentibus quidem ius esse sibi relictum, omnibus iam a falsa ad ueram religionem conuersis. Hac ergo potestate atque hoc regno priuatus, quid ageret, quo se uerteret, nesciebat. Rursum tamen nouo fraudum genere usus, in illorum qui conuersi erant

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.