Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 660 --

sint in illis obseruandis, quę sibi mandata pręcepta-que erant. unde in psalmo dicitur: [ERROR: no reftable :] ps. 65 Probasti nos Deus, igne nos examinasti, sicut examinatur argentum. Igitur tentatio Domini | tentatio probationis est, non malicię neque pręcipitationis. Quapropter Iacobus apostolus ait: [ERROR: no reftable :] Jac. i. Nemo cum tentatur dicat, quoniam a Deo tentatur. et ne ambiguum relinqueretur, de qua tentatione hoc diceret, subiunxit: Deus enim intentator malorum est. ipse autem neminem tentat ad malum. unusquisque uero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum; peccatum uero cum consummatum fuerit, generat mortem. Tentatio ergo carnis et diaboli semper prouocat ad peccandum. Quare de istorum tentationibus nobis assidue aduersantibus nunc est tractandum. et prius quidem de ipsa diaboli tentatione, qui carni simul insidiatur et spiritui. Aperiamus igitur dolos eius tendiculas-que et laqueos, ut deprehensis inimici fallaciis facilius euitetur mortis periculum | et certius uitę ęternę bonum speretur. [ERROR: no reftable :]Diabolus [ERROR: no reftable :] li. 31 notandum Hic est ille teterrimus pharao, qui nos uetat exire de Aegypto | seculi-que uanitatibus renunciare | et Moysen sequi in desertum | ac tandem Iesu duce Promissionis Terram intrare. Hic est leo rugiens, qui circuit quęrens quem deuoret. Hic est fur et latro, qui non uenit nisi ut furetur et mactet. hic est denique lupus rapax, Dominico ouili semper insidians rapiens et dispergens, et nullo unquam sanguinis haustu satiatus. nunc promissis allicit, nunc terret minis, nunc assentatione blanditur, nunc etiam uerberibus compellit. Promissis quidem primos nostros parentes prostrauit | Eritis inquit sicut dii, scientes bonum et malum, et nequaquam moriemini. minis autem grassatus est in martyres pariter et uerberibus, cum idolatras ut in eos desęuirent concitasset. Primi nobis documento sunt, ut neque blandimentis neque pollicitationibus eius ullam adhibeamus fidem. secundi ut omnia prius extrema pati parati simus | quam Deo peccare. Nec bellum igitur minanti pareas | nec

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.