Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 431 --

operamini iniquitatem! Hoc idem Apostoli uerba docent dicentis: [ERROR: no reftable :] Cor1.13 Si fidem habuero, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum. Cęterum hoc quoque mali credentibus et non operantibus contingit, quod cum sese ocio dederint, etiam fide deficere incipiant. [ERROR: no reftable :] Matth21 Hoc in illa fici arbore apparuit quę quoniam fructibus carebat, maledicto Domini arefacta etiam folia quę sola habebat amisit. Exiccato autem omni humore | nulli usui apta nisi ignibus fuit. Ita nonnulli qui Christiano censentur nomine, cum sese ignauia corruperint, siquid Christianitatis conceperant, totum consummunt | ęternis-que ardoribus digni efficiuntur | cum infidelibus cruciandi nisi poenitentiam egerint | et ante uitam correxerint | quam iusti Iudicis sententiam subire cogantur. Sed si neque fides actionibus bonis carens a morte liberat, quanto damnabiliorem putabimus perfidiam?

De perfidia. Caput IV

Nunc ergo quam perniciosum sit | ab euangelica ueritate dissentire, ipsorum Euangeliorum testimoniis probare conabimur, ut cum aduersariorum mens

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.