Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 658 --

armantur | semper-que occasionem nocendi quęrentes nusquam absunt, repulsi astant, fugati redeunt. dicta facta-que nostra, gestus insuper ac motus speculantur. quę si ad malum inclinari uiderint lętantur | et modis omnibus ad perpetrandum scelus urgent. in summa facere nequimus, quin illi omni loco, omni tempore circa nos sint, nobiscum-que commorentur. [ERROR: no reftable :] Iosue. xv. Sic filii Iuda superare quidem Iebuseum potuerunt, delere non potuerunt | vnde cum eis etiam habitasse dicitur . [ERROR: no reftable :] xvi. / xvii. Sic filii Ephraim et Manasse subiecisse certe sibi Cananeum feruntur, non tamen eum interfecisse. Tentationes igitur uincere possumus, ne autem tentemur efficere non possumus. Quod si Dominum serpens tortuosus et in omne nefas confidentissimus | tentare ausus est, quanto magis Domini seruos? Nunquid non in Euangelio legimus, quod ipsos etiam Domini apostolos inuasit quandoque tentatio? nec inuasit solum, uerum etiam superauit? Iudam uicit auaritia, Petrum timor, filios Zebedei honoris appetitio, quosdam quis ex ipsis maior esset contentio, quosdam Dominicę resurrectionis in credendo ambiguitas. Ex omnibus tamen unus Iudas periit, quia ueniam desperauit. Cęteris uero benignitas Domini subuenit | ueniam-que indulsit. quia et ambitionem conuerterunt in humilitatem | et contentionem in concordiam | et dubitationem in fidei firmitatem | et metum in audaciam, etiam inter sęuientes tyrannos Christum confitendo. Datus erat et Paulo angelus Sathanę, qui eum colaphizet. unde exclamans ait: [ERROR: no reftable :] Ad Eph. vi. Non est nobis colluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus, aduersus potestates, aduersus rectores tenebrarum harum, aduersus spiritalia nequitię in cęlestibus. Quomodo enim fortissimi athletę uirtus probaretur, nisi ipse contra fortissimos dimicaret? Nobis uero ut minus perfectis ex diuina dispensatione minor incumbit lucta. Adhuc enim et aduersus

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.