Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 651 --

De nominibvs demonvm pvblicae dignitatis. Caput XIII

Et hęc quidem a brutis animalibus mutuata nomina. illa ab hominibus, quę partim publicę dignitatis sunt, partim conditionis priuatę. [ERROR: no reftable :] Rex Nam et rex dicitur, ut in Prouerbiis: Vę tibi, terra, cuius rex est puer! [ERROR: no reftable :] Puer Diabolus puer est, quia non senescit | nec ętatis damna sentit | Vę autem est terreno homini, qui immundi spiritus imperio paret. [ERROR: no reftable :] Pharao Idem pharao est rex Aegypti, rex tenebrarum. id enim interpretatur Aegyptus. Pharao ergo est, qui populo Dei est molestus, nolens eum dimittere, ut sacrificium offerat Deo, sed ut sibi seruiat, ad terrena et lutea opera compellens. [ERROR: no reftable :] Seon Est et Seon rex Amorreorum. Seon arbor infructuosa interpretatur et procera. utrunque demoni conuenit, qui nullum ex se boni fructum gignit et supra modum effertur superbia. Amorrei amaritudinem adducentes uel loquentes dicuntur. Quid autem amarius heretica prauitate? Hereticorum igitur Seon iste rex est, ut cum illo simul pereant, si ab eo ad Christum qui ueritas est, non conuertentur. Hic est ille Seon superbus, qui fideles Israhelitas non sinit in pace transire per fines regni sui | obstat-que armatus, inito tamen pręlio succumbit. Tentare enim demon sanctos potest, uincere non potest, Deo cui seruiunt protegente. Hic idem est Balach rex Moabitarum, qui Balaam diuinum compellebat, ut fideli populo malediceret. cui autem Deus benedixerat, ei Balaam maledicere nequiuit. Balach exclusio interpretatur et deuoratio. Ideo ergo Balach est diabolus, quia seruos Dei ab hęreditate cęlestium bonorum excludere molitur | et in illos infidelium excitat odia, persecutionibus cupiens auertere a fide | atque

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.