Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 648 --

Ponam sedem meam in Aquilone, et ero similis Altissimo. Excusso igitur obedientię iugo Dominum pati noluit | ideo ad ima deiectus adhuc non cessat superbire | et homines conculcare uelle. [ERROR: no reftable :]Asmodeus Asmodeum in Tobia legimus. Interpretatur autem facturę iudicium uel plasmatio iudicantis. Quia factus est ad malorum uindictam, probationem uero bonorum. [ERROR: no reftable :]Belzebub Beelzebub muscarum deum sonat. Nam cum omnibus retia intendat, muscas tantum, id est infirmos capit, fortioribus non pręualet. [ERROR: no reftable :]Mammona Mammona Syrum Hebreo mixtum uocabulum est, et diuitias uel cupiditates designat. His ille imprudentium mentes implicat, ne Deo seruire queant, cum Mammonę coeperint famulari.

De nominibus demonum brutalibus. Caput XII

[ERROR: no reftable :] Bestię Demonibus pręterea, quoniam ex angelica in brutalem quodammodo conuersi sunt naturam, bestiarum nomina tribuit Scriptura. Vnde et Dauid orat Dominum dicens: [ERROR: no reftable :] 34. Ne tradas bestiis animas confitentes tibi! Et idem alibi: Increpa, inquit, bestias calami! Fragilis est enim ut calamus, qui se ab his uinci patitur, et non potius ad auxilium Dei recurrit ut uincat. In Ezechiele quoque promittit Dominus facturum se, ut cessent bestię pessimę de terra. quod partim in primo Christi aduentu

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.