Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 56v --

fistulę ęris, cartilago eius quasi laminę ferri; ad duritiam diaboli ista referuntur: quoniam a malicia quam semel amplexus est nequit remoueri | et ęre et ferro magis obduratus. Sub umbra dormit in secreto calami; hoc illud est quod in psalmo dicitur: [ERROR: no reftable :] Ps. IX Sedet in insidiis in occultis, ut interficiat pauperem dum attrahit eum. De Leuiathan idem fere aliis uerbis prędicatur | et uis naturę demoniacę exprimitur, supra modum potens atque uersuta. quę utique cuncta humana subuerteret, nisi freno arbitrii diuini compesceretur. [ERROR: no reftable :] Iob XLI. Per gyrum inquit dentium eius formido | corpus eius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus. denique flammas fumum-que de illo procedere ait. Ignita enim sunt iacula diaboli, quibus illi uulnerantur | uel obscoenę libidinis ardore incalescunt |

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.