Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 430 -- Christum confitemur,
si pręceptis eius non obedimus?
Talis fides |
iuxta Iacobi apostoli sententiam mortua est.
Mortui sunt ergo illi, qui
quod uerbis credere se aiunt,
factis non probant.
de quibus Dominus ait:
[ERROR: no reftable :]
Matth13
Dicunt, et non faciunt.
Illis utique comparandi, qui Christum spinis coronatum
genuflexi adorabant,
non ut eum uenerarentur,
sed ut deriderent;
uel etiam illis simillimi, qui eidem sitienti uinum quidem porrigebant,
sed felle mixtum.
[ERROR: no reftable :]
27
Quare autem ille uinum illud gustauit et bibere noluit?
quia licet diligat confitentium fidem,
fidei tamen pręceptis aduersantes non recipit.
[ERROR: no reftable :]
22
Quanuis enim aliquis ad nuptias fidei inuitatus ueniat,
uestem tamen nuptialem, hoc est uirtutum ornamenta non habens |
de ędibus eliminatur |
et quod deterius est, manibus pedibus-que ligatis proiicitur in tenebras exteriores.
Ibi erit inquit, fletus et stridor dentium;
ut discas eos damnandos esse,
qui uel per ocium | uel per malitiam |
beatitudine fidelibus promissa se fecerint indignos.
[ERROR: no reftable :]
25
Quos etiam cum fatuis uirginibus in Euangelio conferre possumus.
virginitatem quippe fidei habent,
quia sincere credunt,
sed pię rectę-que actionis oleum, quo fides ipsa illustratur, non habent.
Frustra itaque clamant:
[ERROR: no reftable :]
Matth
Domine Domine aperi nobis.
ipso Domino aditum pręcludente ac respondente:
[ERROR: no reftable :]
Matth
Amen dico uobis nescio uos.
Quid quęso infelicius, quid calamitosius |
quam ab illo ignorari, qui solus nouit omnia?
Illos autem nescire dicitur Deus,
quos a se reiicit | et procul a beatorum repellit consortio.
vnde ait:
[ERROR: no reftable :]
Matth 7
Non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit
in regnum cęlorum,
sed qui facit uoluntatem Patris mei, qui in cęlis est, ipse intrabit in regnum cęlorum.
Nemo itaque sibi de sola fide plaudat.
iustitiam iungat fidei, si uitę ęternę pręmia consequi desyderat.
alioquin ne miracula quidem aliquando fecisse illi proderit, a quo abest iustitia.
Ideo subditur:
[ERROR: no reftable :]
Matth7
Multi dicent mihi in illa die:
Domine Domine nonne in nomine tuo demonia eiecimus?
et in nomine tuo uirtutes multas fecimus?
Et tunc confitebor illis quia nunquam noui uos |
discedite a me omnes qui
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
|