Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 641 --

tacuerit? nonne uerum est quod dicitur: [ERROR: no reftable :] Eccl. XX Sapientia absconsa et thesaurus inuisus, quę utilitas in utrisque? Quid iuuat lucernam accendere | et eam ponere sub modio? Profecto si sapiens fueris, non sub modio illam pones, sed super candelabrum, et aliorum tenebras tuę scientię luce depelles. Aut enim linguam exercebis in prędicando | aut in scribendo manum. ut etiam de te dici possit: Os suum aperuit sapientię, et lex clementię in lingua eius. Plurimum quidem tibi apud Deum meritorum accedet, quoties uel scripseris | uel dixeris aliquid | uel proprio ostenderis exemplo, unde alii meliores effici queant. Qui enim fecerit et docuerit sic, hic magnus uocabitur in regno cęlorum. Ipse Dominus noster Christus docuit | nec apostolos suos passus est desidia ocio-que torpere, sed Spiritu Sancto repletos per diuersas orbis partes dimisit, ut errantes docendo in uiam ueritatis reuocarent. atque illos quidem non itineris labor, non persecutionis immanitas ab officio deterruit | et te pigebit illorum saltem, a quibus nihil mali metuis, tuę sapientię medicamenta conferendo | saluti consulere? et multorum animas Domino tuo lucrari? Satis hęc de sapientia. nunc simplicioribus detegamus inimici dolos carnis-que pugnas, ne ab iis incauti imprudentes-que superentur.



Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.