Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 640 --

Qvod sapiens docere alios debet. Caput VIII

Docuimus et quę sequenda sapientia et quę fugienda sit. reliquum est ut eos, qui uera, id est diuina sapientia pręditi sunt hortemur, ne creditum sibi salutaris eruditionis talentum in terra defodiant, sed illic dispensent, unde cum usuris exigi possit | et Domino cui negociantur, plurimum lucri accedat. Laxent igitur retia sua in capturam: alios doceant quod ipsi didicerunt, et non sibi solum, sed aliis etiam prodesse studeant | tanto-que accepto beneficio se dignos pręstent. Vt quid enim bonum sapientię tu qui Dei benignitate sapientiam adeptus es, si cum proximis non communicas? si nihil inde tibi deperit, si communicatum etiam augetur et excrescit? Quis est enim qui docet, et docendo non aliquid discat? et quod didicit non confirmet? cum de memoria facile labi soleat et exciderit , quicquid relinquitur irrepetitum? Ita fit, ut ipse quoque dediscas, nisi docueris. Doce igitur ut doctior sis | aut saltem ne obliuioni tradas quod didicisti. Immo quę potissima alios docendi causa esse debet, doce ut beatior sis. quandoquidem, [ERROR: no reftable :] Dani. II qui erudiunt multos ad sapientiam, fulgebunt (sicut scriptum est) tanquam stellę in perpetuas ęternitates. Cassus pene labor est | multa didicisse, et postquam didiceris obmutescere. [ERROR: no reftable :] Prouer. 8 Nunquid non sapientia clamitat, inquit Salomon, et prudentia dat uocem suam in summis excelsis-que uerticibus super uiam in mediis semitis | stans iuxta portas ciuitatis, in ipsis foribus loquitur dicens: Viri ad uos clamito, et uox mea ad filios hominum. Cum ergo docendi officio fungi debeat uir diuina sapientia eruditus, nonne sal fatuum erit, si

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.