Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 55r --

Plena periculi est talis sapientia | ideo-que uitanda. cum scriptum sit: Scrutator maiestatis opprimetur a gloria. Et iterum: Non plus sapias quam necesse est, ne obstupescas. Caue igitur nimis altum sapere, ne forte uel cum hereticis Vetus Instrumentum damnes uel cum Iudeis Nouum | et cum utrisque ipse damneris. dicente Domino: Nunquid non in die illa perdam sapientes de Idumea | et prudentiam de monte Esau? Peribunt utique heretici et Dei iudicio condemnabuntur, qui terrena sapiebant. hoc enim Idumea interpretatur. et Iudei qui cum Esau aduersabantur fratri eius Iacob, id est, cum synagoga EcclesiÄ™ Christi, ad quam credentem primogenita credere nolentium benedictiones-que transierunt. Illud quoque ad hereticorum infidelitatem spectare arbitror quod Salomon ait: Ciuitates munitas occupabit sapiens | et destruet

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.