Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 429 --

iterum Veritas Dei dicat: [ERROR: no reftable :] Joan. 6. Qui uenit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet in ęternum. et paulo post: [ERROR: no reftable :] Joan. 6. Hęc est inquit uoluntas Patris mei, qui misit me, ut omnis qui uidet Filium et credit in eum habeat uitam ęternam, et ego resuscitabo eum in nouissimo die; ut uidelicet non solum in anima beatus sit, sed etiam in corpore. Atque ut se esse Filium hunc, in quem credere oporteat ostenderet, postea intulit: [ERROR: no reftable :] Joan. 6. qui credit in me, habet uitam ęternam. Pręsentis temporis uerbo utitur, ut credentes | et secundum ea quę credunt uiuentes iam beatę ęternitati prędestinatos monstraret. Ne autem minus recte credendo ab ipsa Patris diuinitate Filium separemus | Arrianę impietati assentientes, alibi idem ad Patrem conuersus dixit: [ERROR: no reftable :] Joan. 17. hęc est autem uita ęterna: ut cognoscant te solum Deum uerum et quem misisti Iesum Christum. Pater igitur et Filius | et utrique communis Spiritus Sanctus solus uerus Deus est, trinus in personis, unus in substantia. Et si hoc credere uita ęterna est, profecto qui sanctę Trinitatis fidem non tenent, licet unum Deum, unum Dominum et credant et prędicent, uitam ęternam habere non poterunt.

De fide sine operibus. Caput III

Vt autem fides nostra ex omni parte perfecta sit, operibus compleatur iustitię. Vt quid enim Euangelio credimus, si secundum Euangelium non uiuimus? quid

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.