Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 636 --

fructus eius preciosior est cunctis opibus, et omnia quę desyderantur, huic non ualent comparari. Sola enim diuinę doctrinę sapientia | efficit beatos.

Qvae sapientia est vitanda. Caput VII

Hanc autem uerissimam sapientiam, quam Deo tradente accepimus, quo attentius accuratius-que amplectamur, quęrendum restat, quęnam sit illa quam cauere debemus, indigna quidem hoc nomine, cum uerius stulticia sit dicenda quam sapientia. Est igitur quędam sapientia, quę mundana siue secularis dicitur, de qua Apostolus: [ERROR: no reftable :] Ad Cor. I 3 Sapientia, inquit, huius mundi | stulticia est apud Deum. et iterum: Stultam fecit Deus sapientiam huius seculi. Hic sane fuit antiquorum deos colentium error, qui olim uidebatur esse sapientia | sed postquam Euangelii ueritas etiam ab iis qui eam persequebantur, recepta est, apparuit colendorum deorum ritum non sapientiam fuisse sed stulticiam. Tunc pharaonis sapientium uirgę a uirga Moysi deuoratę sunt | et omne diaboli commentum uirtute crucis Christi superatum. tunc mulier sanguine fluens, quam medici secularis disciplinę curare nequiuerant, tacta Christi fimbria recepit sanitatem, quia gentilitas desiit uictimarum cruorem demonibus fundere, ubi in Christo

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.