Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 629 --

Qvod sapientia donvm dei sit, et vera sapientia Christvm imitari. Caput V

Porro talia scire atque ita sese gerere, nequis industrię suę arroget, sed donum Dei esse agnoscat, scriptum est: [ERROR: no reftable :] Prouer. II Dominus dat sapientiam, et ex ore eius prudentia et scientia . Et iterum: [ERROR: no reftable :] Eccl. I Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante ęuum. Ipse omnium conditor Deus, cum hominem in lucem produxisset, sapientię capacem fecit prę cęteris animantibus, ut autorem suum intelligeret, intelligendo amaret, amando possideret, possidendo perpetuo beatus esset. Quam quidem sapientiam ut concipere et tenere possimus, non solum discendi studio incumbere, sed etiam uotis precationibus-que poscere debemus. cum Iacobus apostolus dicat: [ERROR: no reftable :] Iacob I Siquis uestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat; et dabitur ei. In Iob quoque legimus: [ERROR: no reftable :] XXXII Inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. Cęterum uas mundum sit oportet, in quo diuinę sapientię thesaurus recondi debet. unde dicitur: [ERROR: no reftable :] Eccl. I Fili concupiscens sapientiam conserua iustitiam, et Deus prębebit illam tibi. Item: [ERROR: no reftable :] Eccl. 43 Omnia

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.