Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 428 --

gratiam quam poterat referret, sequebatur illum (ut euangelista ait) et magnificabat Deum. [ERROR: no reftable :] Matt. 9 Fides Iairi synagogę principis filiam eius mortuam uitę restituit. Domino enim iubente ut surgeret, quę iam exanimis plangebatur, uiua in pedes se erexit . Fidei denique merito Martha et Maria Lazarum fratrem, quem mortuum sepultum-que et iam fetentem fleuerant, iterum uiuum receperunt. dicente Domino: [ERROR: no reftable :] Joan. 11 qui credit in me, etiam si mortuus fuerit uiuet. et rursum: Si credideritis inquit, uidebitis gloriam Dei. Pręcessit ergo fides, et subsecutus est tam grandis miraculi effectus. Omnium tamen quę per fidem Christi facta sunt | quę-que fiunt fient-ue, hoc maximum quidem est, quod per eam ipsi credentes de mundi huius miseriis ad cęlestem transferantur beatitudinem | perpetuo-que felices efficiantur. [ERROR: no reftable :] Matth.10 Mar. 8. Luc. 12. Omnis inquit qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui in cęlis est. Si ergo in terra, ut oportet crediderimus, illic certe in cęlesti gloria coronabimur, ut optamus. [ERROR: no reftable :] Luc. 7. Beatus inquit qui non fuerit scandalizatus in me! Scandalizantur illi qui dubitant | nec satis credunt. Vnde Apostolus: [ERROR: no reftable :] Ad Corin. prima 1. Nos ait prędicamus Christum crucifixum, Iudeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam , ipsis autem uocatis Iudeis atque Gręcis Christum Dei uirtutem et Dei sapientiam. Sed post Christum quid quęso beatius matre Christi? et ipsa tamen ideo beata prędicatur, quia de nuncio sibi cęlitus allato nihil dubitauit . Sic enim Spiritus Sanctus per os Elisabeth eius cognatę ad eam dixit: [ERROR: no reftable :] Luc. 1. beata quę credidisti quoniam perficientur ea quę dicta sunt tibi a Domino. Porro nequis quasi propinquę ad propinquam dictum cauilletur, audiat ipsum Dominum dicentem: [ERROR: no reftable :] Joan. 5. Amen amen dico uobis, quia qui uerbum meum audit | et credit ei qui misit me , habet uitam ęternam, et in iudicium non uenit, sed transit a morte in uitam. Vnde etiam latroni in cruce credenti atque confitenti respondit: hodie mecum eris in paradiso. In paradiso utique omnium bonorum pleno | et nulli unquam obnoxio molestię, nulli quęrelę. Cum

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.