Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 619 --

et uitio superata uirtutis nomen amittit. Nequis ergo fallendi astutiam prudentiam esse putaret, prudentem simplicem oportere esse dixit. et rursum nequis incauta simplicitate contentus esset, eam prudentię comitem esse debere monstrauit. Igitur prudens eris, quoties lectionibus incumbis si utilia eligas, inutilia relinquas, et serpentis fueris industriam imitatus. quem aiunt auibus solidis deuoratis ossa euomere, carnes uero, quarum cibo uitam sustentat, retinere. Simplex eris si inter legendum | nihil quod orthodoxę fidei repugnet senties | et quę tibi repugnare uidebuntur, quam intelligentiam habeant, doctum aliquem ac fidelem uirum interrogabis | et eius expositioni acquiesces. Ita semen cadens in terram bonam fructum afferet, ut cum didiceris, alios doceas. Prudens eris, si ab iis qui tibi nocumento esse potuissent cauebis ac fugies. [ERROR: no reftable :] Prouer. iiii. Omni custodia custodi cor tuum, inquit Salomon. Si ubique periculum timueris, ubique periculo liber eris | prudentię-que laude dignus, cum timenda sapienter uitare noueris. Vt autem et simplex sis, non

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.