Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 611 --

in charitate etiam assidue est uersandum, quia Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet | et Deus in eo. Ab his ergo tribus uirtutibus nunquam est cessandum, quia certissimum uinculum sunt, quo Deo coniungimur et copulamur, nunquam ab illo recessuri si in his uitam finiri contigerit. Has autem uirtutes nequaquam esse ociosas noueris. qui enim in Deum credit | et in Deo sperat | et Deum diligit, hic quotidie agere studet, quicquid ei gratum acceptum-que fore confidit. Assiduus est in oratione, semper patiens in aduersis, in omnibus Dei mandatis perpetuo se exercens. Quantum autem in offerendis precibus perseuerare prodest, testis est Chananea mulier, quę repulsa non recessit, despecta sustinuit | et dum suppliciter orando perseuerat, facta est uoti sui compos, dicente Domino: Fiat tibi sicut uis! Testis est Barthimeus cęcus, cuius perseuerans clamor oculos ei quos non habebat impetrauit. Increpabatur ut taceret | tanto ille magis clamabat: Fili Dauid miserere mei. ab hac precatione non cessauit, donec uisum recepit. Testes sunt et apostoli, de quibus est scriptum: Omnes erant perseuerantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius. Denique, testis est ipse Saluator noster et Dominus, qui ut precibus instare suo nos doceret exemplo, et pernoctasse in oratione dicitur | et factus in agonia prolixius orasse. Quantum pręterea erumnas labores-que et cuncta seculi huius incommoda ęquo animo semper tolerare iuuat, ipsi idem Christi discipuli nobis documento sunt, quibus ipse dixit: Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis | et ego dispono uobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel. Ad hęc omnino necessarium est, si salui esse cupimus, ut in omnibus Dei pręceptis perseueremus, cauendo illa quę uetantur | et quę iubentur faciendo. Beatus est qui cum psalmista dicere potest: Concupiuit anima mea

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.