Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 609 --

De perseverantia virtvtvm. Caput XXVI

Cum autem omnis capessendarum uirtutum labor in cassum cederet, nisi ei pręsidio perseuerantia foret, hoc ueluti opportuno dictarum dicendarum-que rerum loco eam inserere operęprecium erit. ut qui hactenus digne laudabiliter-que uersati sunt, intelligant neque deinceps sibi cessandum, donec ad finem usque peruentum fuerit. Qui enim perseueruerit usque in finem, hic saluus erit. Ad perseuerantiam nos hortatur Apostolus cum ait: [ERROR: no reftable :] ad Cor. prima 9 Omnes quidem currunt, sed unus accipit brauium. Sic currite ut comprehendatis. Frustra enim prępeti fertur cursu, qui antequam metam attingat, uictus lassitudine subsistit. Frustra bene coepimus, nisi et bene finierimus. Naufragium patiatur necesse est, qui quanuis recto cursu suis-que uentis diu nauigarit, ante cum ipsa naui in Syrtibus uel in latentibus hęsit saxis | quam ad portum est perductus. postremo neque fabri neque arhitecti | neque cuiusquam artificis opus, nisi cum perfectum fuerit, iure ac merito laudari potest. tunc demum de illo probe prudenter-que iudicatur, cum iam omni ex parte cernitur absolutum. Ita neque nobis proderunt sanctioris uitę initia, si coeptis non responderit finis. si (ut quidam ait) mulier formosa superne desinat in piscem. Iccirco Apostolus: Bonum facientes inquit non deficiamus! Audi quid pręterea tibi Salomon sapientissimus de muliere forti id est anima constanti et in proposito boni honesti-que firma, in qua cor uiri sui Christi Domini confidit, nobis exponat ac prędicet: Reddet inquit ei bonum et non malum. Qui enim Deum timet | qui-que beneficiorum eius est memor, ne

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.