Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 48r --

luxum-que uitę cito finiendę. Quicquid tamen futurum sit, hoc nobis relinquitur solatii quod licet urbes regna-que destruantur, ipsa Christi religio nullis hominum uiribus poterit aboleri. Quanuis cuncta defecerint, illa cui neque portę inferni pręualere queunt, non deficiet. et hęc est uictoria quę uincit mundum fides nostra. Quę si obteri unquam potuisset, prius (ut equidem reor) pedibus multorum qui pręsunt, quam eorum qui persequuntur, obtrita fuisset. Plurimi quippe ideo clericatum profitentur | et ecclesiasticas ambiunt dignitates, ut ditentur. et cum ditati fuerint, ut deliciis uoluptatibus-que fruantur. quibus in Euangelio respondet Dominus: [ERROR: no reftable :] Ioan. 6 Amen amen dico uobis, quęritis me non quia uidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis. Et quoniam uoluptariam uitam ęterni supplicii dolor sequitur, iisdem dicitur: [ERROR: no reftable :] Luc. 6 Vę uobis qui saturati estis, quia esurietis.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.