Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 594 --

se abdicare uilioribus-que cibis uitam sustentare minime piget. [ERROR: no reftable :] 35 Abstemii semper fuere filii Ionadab (ut in Hieremia est scriptum) et audiunt a Domino: Non deficiet uir de stirpe Ionadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus. Fore se sapientiorem credit Salomon, si abstemius uiueret | et: [ERROR: no reftable :] Eccl. 1 Cogitaui inquit in corde meo abstrahere a uino carnem meam, ut animum meum transferrem ad sapientiam. [ERROR: no reftable :] Leuit. 10 Sacerdotes tabernaculum intraturi uinum et quod inebriare potest bibere lege diuina prohibentur. Dei enim ministros maxime sobrios esse conuenit. [ERROR: no reftable :] numeri 6; Ezechi. 44 Illis etiam qui ex uoto Domino consecrabantur, quos nazareos uocabant , pręceptum erat ne uinum gustarent | neque quicquid ab uua fuisset expressum, donec uotum perficerent. [ERROR: no reftable :] Daniel 1 Daniel, Anania, Azaria et Misahel, cum Babylonię captiui essent , leguminibus aliti et aqua potati habitiores apparuerunt cęteris, qui uino regis-que epulis nutriti erant. Ioanni Baptistę in deserto locustę et mel syluestre cibus fuit, uinum et siceram non gustauit. [ERROR: no reftable :] 1: 5 Paulus apostolus Timotheo discipulo scribens monet, ne aquam biberet sed modico uino uteretur. Nequis autem gulę suę fauens Apostoli patrocinio se defendat, hic qui ab aquę potu cessare iubetur egrotabat. Noli adhuc aquam bibere inquit, propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates, sed modico uino utere. hoc est, non multo ad luxuriam, sed modico et aqua diluto ad languidi corporis iuuamentum. Nemo tamen nefas putet | uel carnibus uesci extra ieiunium, nisi uotum obstet, ne in Hebionitarum incidat heresim. uel etiam ieiunando uini usum damnet, ne ipse cum Taciano Encratidarum autore damnandus iudicetur. Nam Dominus et Saluator noster his usus est, ut euangelistę testantur, et in Chana Galileę ad nuptias | et in Hierosolymis quando Pascha cum discipulis celebrauit. In quo ostendere

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.