Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 425 --

trahi uolunt | qui-que orant ut trahantur. nemo saluatur inuitus. Vt uelimus nostrum est, ut autem uelimus et possimus, Dei est. [ERROR: no reftable :] Joa. 7 Siquis sitit inquit, ueniat ad me et bibat. Sitiant igitur et esuriant iustitiam, qui iustitię pabulo saturari uolunt | et tunc demum ex abundantia cordis os loquetur. Ipse enim subiungit dicens: qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de uentre eius fluent aquę uiuę. quod exponens euangelista ait: hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. Fidelis ergo Christianus ueritatis et intelligentię impletur Spiritu, quo iam plenus saluberrimis uitę pręceptis incipit scaturire. Minime quippe ociosi sunt, qui diuino aguntur Spiritu. Hic idem Christum Dominum in se manentem habet | dicente illo: [ERROR: no reftable :] Jo. 15. manete in me, et ego in uobis. et rursum: qui manet in me, et ego in eo. Quantum autem boni ex hoc consequamur , continuo declarat dicens: hic fert fructum multum. Ne quis tamen quicquam suę libertatis arbitrio magis | quam gratię tribuat diuinę, subiunxit: quia sine me nihil potestis facere. Itaque ut possimus, ut ualeamus ad uitę melioris perfectioris-que statum peruenire, futuri ędificii fundamenta non alibi ponenda sunt | quam supra firmissimam petram Christum , qui de semet loquens ait: [ERROR: no reftable :] Matth. 16 Et super hanc petram ędificabo Ecclesiam meam. Quam petram ille qui primus confessus est, Petri nomen accipere meruit. et inter apostolos tenere principatum. Hoc igitur quod Iudeis dictum est: [ERROR: no reftable :] Jo. 8. Si filii Abrahę estis, opera Abrahę facite, nobis quoque dictum putemus. [ERROR: no reftable :] gen. 15. Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Fides sola nunquam ei ad iustitiam reputaretur, nisi congruis fidei uirtutum ornamentis sese excoluisset. Et hoc est quidem quod alibi ait Dominus: [ERROR: no reftable :] Jo. 14. Qui credit in me, opera quę ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet. Maius enim est | pie iuste-que uiuere | quam miracula facere, quę etiam per impios quandoque fiunt. Sed [ERROR: no reftable :] Jo. 18. qui ex ueritate est inquit, audit uocem meam. hoc est, qui in me credit, qui sum ueritas, hic pręceptis meis

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.