Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 586 -- resistendum
diabolo uires acquirimus |
et contra carnis certamina efficimur fortiores,
dicente Propheta:
Parasti in conspectu meo mensam aduersus eos qui tribulant
me.
Demum uicto diabolo et spiritu carni dominante |
multa animi pace,
multa quiete fruimur,
iuxta illud:
Qui ponit fines tuos pacem |
et adipe frumenti satiat te.
Et, quid est usquam uirtutis,
quid gratię,
quid felicitatis Domine Iesu Christe,
quod tibi digne communicantes non adipiscimur?
Tu in nobis es |
et nos in te,
quoties tuo cibo et tuo potu anima nostra reficitur.
Ais enim:
Caro mea uere est cibus et sanguis meus uere est potus |
qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem,
in me manet et ego in illo.
Et quoniam uita es,
in te manentes te-que in nobis manentem habentes uiuimus in ęternum.
Quamobrem subiungens inquis:
Sicut misit me uiuens Pater |
et ego uiuo propter Patrem,
et qui manducat me,
et ipse uiuet propter me.
Reliquum est ut sic uiuendo beatitudine fruamur |
perpetua et ęterna.
Iccirco ut illam nobis conferas ,
mones et ais:
Operamini non cibum qui perit,
sed qui permanet in uitam ęternam,
quem Filius hominis dabit uobis.
hunc enim Pater signauit Deus.
Et iterum:
Ego sum panis uitę.
qui uenit ad me non esuriet,
et qui credit in me non sitiet in ęternum.
Ad beatos ista pertinere etiam Apocalypsis docet,
ubi dicitur:
Non esurient neque sitient amplius |
neque cadet super illos sol |
neque ullus ęstus,
quoniam Agnus qui in medio throni est,
reget illos |
et deducet eos ad uitę fontes aquarum |
et absterget Deus omnem lachrymam ab oculis eorum.
Quas ergo tibi gratias benignissime Domine pro tam immenso munere agemus?
quę pręconia,
quas laudes persoluemus?
Nihil aliud a
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
|