Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 580 --

condemnentur. Curramus igitur totis affectibus ad portum salutis, ne delictorum tempestatibus acti mergamur in profundum. Doleamus quod peccando pręuaricati sumus diuina mandata | et cum certa emendandi | satisfaciendi-que destinatione singula quęque, quibus offendimus, confiteamur. Alioquin ne illa quidem quę benefacimus, proderunt ad beatitudinem consequendam, nisi de malis quę commisimus tristemur | eadem-que sacerdoti indicemus, ut uolentes moneat, ut sustinere paratos castiget | mulcta-que pro delictis, quę sibi aptior uidebitur, imposita | mundos puros-que restituat, Ecclesię Deo-que reconciliet. [ERROR: no reftable :] Epistula Ioannis 1 Si enim confiteamur peccata nostra (ut Ioannes apostolus inquit) fidelis est et iustus Dominus, ut remittat nobis peccata nostra | et emundet nos ab omni iniquitate. Remissio minuit culpam, emundatio tollit poenam et confert beatitudinem, dicente Domino: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt.

De sacramento corporis Christi Caput XVII

Poenitentes de iis quibus te offendimus Domine, et eadem sacerdoti tuo confessi | atque ab ipso, cui tu soluendi potestatem dedisti, absoluti, ad mensam saluberrimi conuiuii tui accedimus, ut corpori et sanguini tuo communicemus. Indigni quidem, sed tamen abs te

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.