Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 578 --

mediatoris atque redemptoris Christi locum in terra tenere coeperunt sacerdotes. Per eos ipse uerus Agnus, pro nobis semel oblatus, quotidie offertur. Per eos Ecclesię sacramenta participiamus | remissionem-que accipimus peccatorum . et postquam hic penitus mundati uita ista decedimus, non iam ad inferos ut ueteres illi, sed ad cęlestem patriam, ut in Christo renouati transmigramus. Tantę igitur uirtutis est nostra confessio, ut non solum de peccatoribus iustos faciat, sed etiam de terrenis cęlestes, de mortalibus immortales, de miseris felices. Hęc enim confessio peccata delet | et animam a morte liberat. quod ostendit Ezechias ad Dominum dicens: [ERROR: no reftable :] Esa. 38 Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animę meę | tu autem erruisti animam meam ut non periret; proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea. Idem testatur psalmista cum ait: [ERROR: no reftable :] Ps. 31 Dixi confitebor aduersum me iniustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei. Per hanc dum preces effundimus, uoti compotes efficimur, eodem propheta dicente: [ERROR: no reftable :] Ps. 118 Vias meas enunciaui tibi, et exaudisti me. Per hanc praui cogitatus dissipantur | et qui boni sunt succedunt. sicut Salomon in Prouerbiis affirmat dicens: [ERROR: no reftable :] 16 Reuela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuę. hęc denique sancta confessio diabolo nos erreptos reddit Deo | et de filiis tenebrarum filios efficit lucis. [ERROR: no reftable :] Luc. 15 Ille qui luxuriose uiuendo bona consumpserit , ita ut porcos pasceret, ad patrem supplex confugiens | ac se peccasse confitens | amplexum osculum-que patris accipere meruit | et stolam | et anulum | et calciamenta | et conuiuium. nihil quod male egerat exprobratur ei, sed humilis confessionis merito in hęreditatem cum omni lętitię ambitu fuit admissus, ingenti calamitate in summam beatitudinem commutata. In integrum itaque restituitur gratia, cum peccator per poenitentiam et confessionem humiliatur. Postremo quicquid diximus de poenitentia, idem de confessione est sentiendum. Neque enim perfecta esse potest poenitentia sine proposito confitendi | neque utilis confessio absque poenitentię admixtione.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.