Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 39v --

et Petro curam ouium suarum pastor bonus commendans atque claues regni cęlestis tradens dixit: [ERROR: no reftable :] Mat. 16 Quodcunque solueris super terram, erit solutum et in cęlis, et quodcunque ligaueris super terram, erit ligatum et in cęlis. Non dubitemus igitur, quin peccatum illud deletum sit, quodcunque Christi sacerdotes rite dimiserint. [ERROR: no reftable :] Mat. 18 Ab eo ius soluendi atque ligandi acceperunt, qui potest omnia | et per quem facta sunt omnia in cęlo et in terra et in omnibus abyssis. Ipsi iudicent inter lepram et lepram, ipsi peccatorum nostrorum morbos curent, ipsi nos ad ęternam transmittant salutem, suppeditantes quicquid ad eam assequendam nobis necessarium fuerit. Necessarium est autem baptismo ablui, chrismate inungi. sed quoniam etiam post hęc in multis delinquimus, nihil deinde ita necessarium est | ut peccatorum cum poenitentia confessio. Hac sola quoties cadimus, errigimur et stamus. Baptismus quidem sordes ante se contractas eluit semel, confessio semper. Cęterum quod etiam per martyrium aboleantur peccata non ambigimus, Domino dicente: [ERROR: no reftable :] Mar. 8 Qui perdiderit animam suam propter me et Euangelium, saluam faciet eam; et per elemosinarum largitatem, cum idem dicat: [ERROR: no reftable :] Luc. 11 Date elemosinam, et ecce omnia munda sunt uobis; et per iniuriarum condonationem, quia scriptum est: [ERROR: no reftable :] Mat. 6 / Mac. 11 Si dimiseritis ex corde fratribus uestris peccata ipsorum, et Pater uester cęlestis dimittet uobis peccata uestra; et per exhortandi studium, quo alios a flagitio ad uirtutem reuocare nitimur, quia dicitur: [ERROR: no reftable :] Iacobi 5 Siquis conuerti fecerit peccatorem ab errore uię suę, saluat animam eius et operit multitudinem peccatorum. et siqua alia sunt per quę remitti crimen dicatur, non ideo poenitentię confessionis-que sacramentum excludi putes | nec sine ipso te saluandum credas, si talia feceris. nisi enim te peccasse poenituerit, nihil ista proderunt. Peccato Deus offenditur | quod si pro peccato quo Deum offendisti, non doleas, cares charitate, sine qua teste Paulo apostolo, in quo Christus locutus est | nec corpus tradere ut ardeat, nec facultates in cibos pauperum distribuere | nec hominum angelorum-que linguis loqui | nec fide montes transferre | quicquam prodesse poterit. Poenitentiam itaque agere oportet | et illa non omittere. Quicquid enim pie sancte-que agitur, appendix poenitentię est | et pro culpa satisfactio, ut purgatorii poena uel breuior sit | uel nulla, si plene in uita satisfactum fuerit. uel etiam ut post culpę poenę-que abolitionem plus glorię in cęlo mereri possint, qui hic benefecerint. Restat ut dicta euangelica, quę memorauimus | quę-que illis similia sunt, ita intelligantur, ut si fiant quę in ipsis pręcipiuntur, peccatori ad emundationem adiumento fore | si tamen pręcesserit poenitentia cum confitendi proposito, quando fuerit opportunum. Igitur sicut charitas ipsa fundamentum et consummatio uirtutum est, ita poenitentia finis esse debet peccandi bene-que agendi initium, ut cętera feliciter succedant | Deo-que grata atque accepta sint. Siquis tamen solam poenitentiam sibi sufficere credens confessionem respueret, in hereticorum numero ponendus esset. neque ei profecto prodesse potuisset poenitentia ab Ecclesię corpore separato. Separatum enim a corpore membrum non uiuificatur, sed quamdiu diuisum est, manet in morte. Confessionis autem sacramentum tam ueteribus quam nouis hominibus commune est. [ERROR: no reftable :] Gen. 3 Primi parentes nostri Adam et Eua cum peccassent, peccatum suum confiteri coacti sunt, Deo interrogante quare fecerint, quod facere interdicti erant, et illis respondentibus qualiter in id criminis incidissent. Voluit itaque Deus a primo homine confessionis inchoare mysterium, ut ostenderet | nulli posterorum claudi confugium ad ueniam, quod apertum esset primis. Quamobrem et ab

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.