Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 576 --

De peccatorvm confessione. Caput XV

Tria sunt peccatorum genera: aut enim peccamus cogitatione | aut uerbo | aut opere. per ista mente discurrendo, postquam conscientiam diligenter accurate-que examinauerimus, tam de omnibus quam de singulis, in quibus Deo uel proximo aliqua illata est iniuria, dolentes moesti-que imprimis | et ante sacerdotem ueluti ante Christum reuerenter genibus prouoluti cuncta illi exponamus, occultemus nihil. Manifestanda est enim medico ęgritudo, ut ille adhibitis remediis instauret sanitatem. Illi autem animarum nostrarum medici sunt, quibus concessa est soluendi ligandi-que potestas ab eo qui dixit : [ERROR: no reftable :] Io. 20 Accipite Spiritum Sanctum | quorum remiseritis peccata remissa erunt, et quorum retinueritis retenta sunt. ab eo inquam qui est sacerdos in ęternum | qui-que in cęlum ascendens uicarios nobis in terra reliquit ipsos sacerdotes,

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.