Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 39r --

Iniquitates meę supergressę sunt caput meum, et sicut onus graue grauatę sunt super me, precatus est dicens: Domine ne in furore tuo arguas me | neque in ira tua corripias me. haud ita orasset | nisi spem haberet impetrandi quod orabat. sperauit et orauit et uoti compos factus est. Nonne etiam Hierosolymę urbi grauissimum idolatrię crimen exprobrans Deus dixerat: [ERROR: no reftable :] Hie. 21 Si laueris te nitro et multiplicaueris tibi herbam borith, maculata es in iniquitate tua coram me. postea tamen ne de peccati remissione diffideret: Fornicata es inquit cum amatoribus multis | tamen reuertere ad me, et ego suscipiam te. [ERROR: no reftable :] Zach. 5 Sed cum reuerti noluissent | aggrauassent-que scelus mentis obstinatione, eorum impietatem plumbi massa onerari uidit Zacharias propheta | Domino-que ulciscente urbs passa est excidium, et illi captiui ducti in Caldeam. Internicione quidem deleri merebantur, sed Dominus temperauit iram, ut postea ostenderet etiam in obstinatos clementiam. Postquam enim eos poenitere coepit | peccata confitendo misericordiam-que Dei implorando, ipso fauente de seruitutis iugo liberati atque ad patrium solum postliminio reuersi, instaurata ciuitate templo-que errecto sortis pristinę statu frui coepere. Iam ergo uides (nisi adeo cęcus es | ut nihil ueri uideas) quia nulla est prorsus tanta delicti alicuius magnitudo, tanta grauitas, quam Dei misericordia a poenitentibus requisita non minuat, non eleuet, non denique ad nihilum redigat. Soli hanc consequi nequeunt, qui de ipsa desperant. Licet igitur te peccasse poeniteat, nisi etiam peccati ueniam desperasse poenituerit, cum impoenitentibus computaberis. Quamobrem festina deponere dementiam istam animi, ut flagitii tui magnitudine diuinę clementię immensitatem putes inferiorem. Deus pater misericordiarum est; miserationum suarum non est numerus. Spera in illo. sperantes in Domino misericordia circumdabit. dum te poenitet, dum speras, dum precaris, etiam sancti pro te orant, angeli uota tua offerunt Deo | Christus ipse pro te Patrem interpellat | dicente Ioanne apostolo: [ERROR: no reftable :] Epistula Ioann. 21 Aduocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum | et ipse est propiciatio pro peccatis nostris; non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. Desperantium uero Christus non aduocatus est, sed iudex. Considera igitur utrum tibi sit melius ueniam sperare, ut Christi patrocinio subleueris, an desperare, ut eiusdem iudicio damneris? et in ęternum pereas? Hactenus de poenitentia | nunc de confessione peccatorum, quę poenitentiam comitari debet, aliquid memoremus.



Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.