Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 38r --

relinquatur) agam. Quid est quod uiuis, cum morte magis dignus sis, nisi quia Domino miserante expectaris ut melius uiuas? quod si ultra obstinatus esse pergis, cum ficu infructuosa succideris, ne terram occupes. succideris inquam et in ignem mitteris et ardebis | palmitis instar de uite abscisi atque arefacti | omni-que humore quo reuiuiscere posset destituti. Abscisus quippe es | a uera uite et a Christo alienatus, quamdiu peccatis finem non statuis, quamdiu te Creatorem tuum Redemptorem-que offendere non poenitet, quamdiu non metuis Dominum tuum | nec illi obtemperas, cui angeli in cęlo assistunt, quem sancti omnes uenerantur, omnes inferi contremiscunt. qui est super omnia potens, in omnibus sapiens, omnium optimus, primus omnium omnium-que postremus. neque initium habens neque finem. benignissimus poenitentium remunerator, seuerissimus obstinatorum ultor ac punitor. Et cum tantus talis-que sit, tu illum tibi iratum esse audes negligere? tu illum peccata peccatis cumulando ad uindictam non uereris prouocare? cum tamen a peccatis desistendo placare posses. Ipse enim per prophetam tibi pollicetur | nullam de tot offensis unquam se exprobraturum, si offendere desieris | et secundum sua pręcepta coeperis operari. neque esse suę uoluntatis asseuerat, ut moriatur peccator, sed ut conuertatur et uiuat. Omnia ergo facit, ut saluti tuę consulat. atque huc tendit, quod pręcipit, quod promittit, quod minatur, quod flagellat, quod delinquentem non statim perimit, quod aliquando etiam beneficiis ad poenitentiam prouocat. Denique ut peccatoribus uitam daret, filium suum unigenitum morti obtulit. Cuius quidem sanguis, quemadmodum tunc omnes Adę filios a peccato lauit, ut qui crediderit et baptizatus fuerit saluus sit, ita nunc singulos emundat, quoties nos Deo peccasse poenitet. Vtere tandem tantę erga te dilectionis beneficio dum licet, dum tempus est, dum uita suppetit. Si sine illo decesseris, quis miserebitur? Quęre Dominum dum inueniri potest, inuoca dum prope est. ne te postea ingratitudinis damnet | et tanquam ignauissimum uineę suę, hoc est animę tuę, quam tibi commendauit, cultorem arguat dicens: [ERROR: no reftable :] Esa. 5 Quid facere debui uineę meę, et non feci? expectaui ut faceret uuas, et fecit labruscas. deinde indignatus poenam inferat, quam subdit: Auferam sepem eius, et erit in direptionem. diruam maceriam eius, et erit in conculcationem | et ponam eam desertam; non putabitur et non fodietur; et ascendent super eam uepres et spinę; et nubibus mandabo ne pluant super eam. Sub hac uineę metaphora tibi sermo texitur o peccator | Nisi enim in tempore poenitentiam egeris, postea iusto Dei iudicio | auferetur a te angelorum custodia et demonibus eris in predam. tolletur sperandi auxilii expectatio | et angustiis oppressus cruciaberis. omni-que ope destitutus | nec poenitentię falce poteris amputare nequitias peccatorum | nec cordis compunctione aliquid leuamenti promereri. sed operiet te omnibus spinis asperior poenarum congeries, et nemo sanctorum pro te ultra deprecabitur. hi enim sunt nubes cęli, qui super nos orationum suarum imbrem manantes | faciunt ut tam diu ad poenitentiam expectemur. Expectaris et tu. sed si moram feceris, ab Apostolo quoque audies: [ERROR: no reftable :] Ad Roman. ii Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? secundum autem duritiam tuam et impoenitens cor tuum | thesaurizas tibi iram in die irę et reuelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera eius.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.