Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 37r --

incipe redire ad patrem quem reliquisti. Difficile est inquis ab usitatis desistere | et pellem iam inueteratam serpentis more cum noua commutare. Sed nisi de Iudea transieris ad Galileam, Domini resurgentis gloriam uidere non poteris. Tametsi hoc tibi difficillimum sit, incipe tamen, tenta, experire | quanto magis tardas, tanto rem factu difficiliorem reddes. Neque enim ad hanc difficultatem, quam causaris, nisi per moras dilationes-que conuersionis descendisti. quo longius abieris, durius erit reuerti. oneri quotidie addendo, nisi rursum de illo demere incipias, grauitate crescente opprimeris. Quamdiu ergo poenitentiam agere cunctaris, in dies deterior euadas necesse est. Iesu autem recedente de templo corporis tui (templum enim Dei eras, dum innocenter uiueres) non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. omnis uirtutum uis dissipabitur abscedente Domino uirtutis. Reliquum erit | ut ubi eradicata bona fuerint, inde exurgant mala | et de corrupto semine teterior exhuberet seges | et fiant nouissima tua prioribus peiora. Quanto ergo satius, ut in tempore resipiscas | et cum diu dormieris, iam tandem expergiscaris | atque a uitiis quę sequeris auersus | incipias iter ingredi uirtutis. Quod si parumper perpendere uolueris, quantum lucri facturus es, si te corrigas, quantum boni consecuturus, multo certe alacrius festinantius-que reditum expedies ad probitatem | quam ad nequitiam discessum hactenus expedisti. An tu ignoras iumenta onere grauata segnius a stabulis abire solere, celerius uero ad stabula remeare? et hoc quidem oneris deponendi pabuli-que sumendi gratia. nunquid ipse minus prouidus pigritabis fascem istum peccatorum, quo premeris abiicere | et ad pastum cęlestis mannę festinare? non quam ueteres Israhelitę manducauerunt in deserto et mortui sunt, sed qua qui recte usi fuerint , uiuent in ęternum | Consule igitur saluti tuę dum licet. Nam quo nunc tendis, in ultima uię crepidine terribile pręcipitium est | quo si corrueris, nunquam inde resurges. Nulla est enim redemptio in inferno. Quo autem a nobis reuocaris, inde aditus est ad cęlestem beatitudinem, ad angelorum gloriam, ad requiem gaudium-que sanctorum. Nequaquam erit ita ut uidetur difficile a prauis actionibus desistere | atque ad iustitię sanctitatis-que opera accingi, si uel malorum poenam | uel bonorum ęstimare libuerit pręmium. Pręterea ignaui est profecto eiusce rei exequendę difficultatem prętendere, quam sępe a plurimis peractam fuisse constat. Mattheus ante apostolatum diu multum-que auaritię studio uectigalium publicorum conducturas factitauit . quo die autem a Christo uocatus est, teloneum reliquit. et qui satis longum tempus mammonę seruierat, statim fit Dei seruus Christi-que apostolus. Zacheus quoque ętatem in exigendis usuris contriuerat | viso tandem Domino | totum quod foenore quęsitum erat, distribuere pauperibus coepit | et illis quos aliquid defraudauerat satisfacere. eodem itaque die, quo finem criminum fecit, Christum domi suę hospitem meruit habere. Multa id genus exempla tibi de Scripturis possem proponere, si in his recensendis occupari uellem. Currentem per consueta uitia rotam affixo poenitentię paxillo sistere non uales, si alii non pauci ualuere? Serum est dices. at etiam nouissimis datur denarius sicut primis. et mulier duodeuiginti annos inclinata ad cęlestem medicum tandem accedens extento dorso errigitur. quoniam eum qui mortuos ad uitam excitat, suam etiam infirmitatem quanuis chronicam diutinam-que curare et posse credidit | et uelle sperauit. Nunquam serum est salutem quęrere, cum semper spes impetrandi suppetat, donec

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.