Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 36v --

patitur peruenire. Plurimos pręterea eadem dies sanos fortes-que incedere uidit | et exanimes concidere. Nulla uitę securitas est semper inter pericula uersantium. Potes uel morbi ui | uel uenenati cibi haustu | uel serpentis ictu | uel sicarii alicuius improuiso percussu | uel alio aliquo inopinato casu protinus extingui. denique quod multis accidit, potest et tibi. Iccirco sicut in Ecclesiastico scriptum est: [ERROR: no reftable :] Eccl. 5 Non tardes conuerti ad Dominum | et ne differas de die in diem! subito enim uenit ira illius, et in tempore uindictę disperdet te. Expectaris a Domino, ut sceleris perpetrati te poeniteat | et mores uitio corruptos uirtutis operibus cures ne pereas. tu uero tuimet oblitus perire mauis quam corrigi, et tam benignum dominum, tam pium patrem non cessas offendere. Iam tandem excute insaniam istam et resipisce | ac saniore usus consilio rumpe moras omnes, pone finem flagitiis | et supplex ueniam ora, ut Deo miserante, dum miserendi superest tempus, mereri cęlestia incipias, cum terrena spreueris. Quod si cunctantem mors pręuenerit (uide, in quanto uerseris discrimine) ęternam quę poenitentibus datur beatitudinem amittes | et in ignem inextinguibilem, quo corruunt obstinati, perpetuo cruciandus deiicieris. Nihil est quod magis cauere debes, ergo et nihil magis accelerare quam poenitentiam, per quam talia cauentur | et mutata sorte tam immensum malum uetatur, tamque immensum bonum acquiritur. Hęc sunt igitur uere poenitentis officia, quę retulimus, ut uidelicet uolens, non inuitus ad poenitendum accedas, ut humilieris, ut lugeas, ut uitam magis laboriosam uiuas, ut pręterita peccata succedentium uirtutum

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.